Sir 3

1Filii sapientiae, ecclesia iustorum: et natio illorum, obedientia et dilectio. 2Iudicium patris audite filii, et sic facite ut salvi sitis. 3Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios. 4Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. 5Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. 6Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur. 7Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem. 8Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt. 9In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum, 10ut superveniat tibi benedictio a Deo, et benedictio illius in novissimo maneat. 11Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. 12Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria, sed confusio. 13gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. 14Fili suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: 15et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. 16Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum, 17et in iustitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui: et sicut in sereno glacies solventur peccata tua. 18Quam malae famae est, qui derelinquit patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. 19Fili in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. 20Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: 21quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. 22Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. 23Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis. 24In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus. 25Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. 26Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. 27Cor durum habebit male in novissimo: et qui amat periculum in illo peribit. 28Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. 29Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiiciet ad peccandum. 30Synagogae superborum non erit sanitas: frutex enim peccati eradicabitur in illis, et non intelligetur. 31Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. 32Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustitiae successus habebit. 33Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: 34et Deus prospector est eius qui reddit gratiam: meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
Copyright information for VulgS